라틴어 문장 검색

Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores, ut ait Terentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:11)
In his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad symphoniam allatus est positusque inter cervicalia minutissima expressit imprudentibus risum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 32:1)
Cervical:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:14)
lupus enim villam intravit et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:19)
Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et Fingite me inquit mortuum esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:7)
Pendere ad lanium quidam vidit simium, Inter reliquas merces atque obsonia;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.1)
Tum lanius iocans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.3)
Beneficium sane magnum natali dedit, Ut exspectarem lanium in horas singulas!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Canis ad agnum.12)
Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:3)
Dum haec loquimur interea loci ad macellum ubi advenimus, Concurrunt laeti mihi obviam cupediarii omnes, Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 243)
Nam subito adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 2:2)
Et signans se signo sanctae crucis reclinauit caput ad ceruical, modicumque obdormiens ita cum silentio uitam finiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:18)
data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:1)
patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in servilia eius artis ministeria usum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 317:1)
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt verveci sectario, eum ego si in via petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 242)

SEARCH

MENU NAVIGATION